- RAMESSES Regum in inferiore Aegypto XVIII
- RAMESSES Regum in inferiore Aegypto XVIII.successit Usi, dum Musthis in Thebaide, Sesochris apud Thinitas, apud Memphitas Bi-cheres imperarent, Abrahamus vero Patriarcha paulo ante obiisset. Regnavit annos 29. successore Ramesse-Mene. Ioh. Marshamus, Canone Chron. ex Syncello. Item Regum in Thebaide LII. de quo vide Achenchres. Item in eadem Regum serie Rex LV. Amenophis IV. successor, antepenultimus eorum Aegypti Regum, qui Imperium in Asia obtinuerunt; in Oberlisco proin suo omnium maximo, tam illorum qui Romae, quam in Aegypto visuntur, cuiusque Plinius meminit l. 36. c. 8 et 9. ἀνὰ πᾶςαν οἰκουμένην βαςιλεύων, Totius universi Rex dictus ὅς ἐφύλαξεν Αἴγυπτον, τοὺς ἀλλοεθνεῖς νικήςας, qui servavit Aegyptum, extraneos superans, ob servatam patriam victoriâ laetissimus. Eum excepit Ammenemes: sed post Ramessem hunc, nemo e Sesostris posteris in gloria fuit, nullus ultra Thebani nominis splendor. Ioh. Marshamus, d. l. ad Sec. XVI. ubi de Regis huius obelisco praef. verissimo ac illustrissimo Aegyptiacae magnitudinis monumento, prolixe agit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.